Dies latinitatis uiuae

Dies latinitatis uiuae

Organizer
Römisches Institut der Görres-Gesellschaft
Venue
Aula des Pontificio Collegio Teutonico, 00120 Città del Vaticano
Location
Vatikan
Country
Vatican City State (Holy See)
From - Until
24.03.2012 - 25.03.2012
By
Julia v. Montgelas, Heinrich Heidenreich

- lateinische und italienische Fassung siehe unten-

„Pro dolor, sunt sat multi, qui mira progressione artium abnormiter capti, latinitatis studia et alias id genus disciplinas repellere uel coercere sibi sumant, ut quam maxime calculis et rationibus dediti et machinatores nouae aetatis sint ciues. Hac ipsa impellente necessitate, contrarium prosequendum iter esse putamus. Cum prorsus in animo id insideat, quod magis natura et dignitate hominis dignum sit, ardentius acquirendum est id quod animum colat et ornet, ne miseri mortales similiter ac eae, quas fabricantur, machinae, algidi, duri et amoris expertes exsistant“
Ioannes PP. XXIII. 1

In unserer Zeit, in der die Welt in Globalisierung zusammenwächst, ist es wichtig, das Lateinische als uinculum unitatis zu nutzen, wie es die Kirche tut, die ja schon lange nationes omnes complexu suo contineat.2 Die lateinische Sprache zeichnet sich durch ihre universale, beständige und ehrwürdige Natur vor anderen Sprachen aus.3 Da es Geisteswissenschaftlern, besonders aber Theologen, Historikern und Altertumswissenschaftlern lingua domestica4 und ein instrumentum praestans5 für den wissenschaftlichen Diskurs ist, gebührt es sich, es ihren Forschungsergebnissen gleichsam als magnifica uestis6 anzulegen.

Daher veranstalten wir, von der Bedeutung des Lateinischen für unsere Tage überzeugt, auch wenn unsere Zeiten ihm weniger gewogen zu sein scheinen,7 im Campo Santo Teutonico (Vatikan), am Sitze des Römischen Institutes der Görres-Gesellschaft, dies latinitatis uiuae (24./25. März 2012), wozu wir Lateinkundige aller Fachbereiche und Universitäten einladen. Dabei soll der zum Nutzen von Wissenschaft und humanitas wiederaufzunehmende sermo Latinus gepflegt werden. Bei gemeinsamem Mittagessen und bei einer Exkursion bietet sich den Teilnehmern Gelegenheit, die in den Vorträgen aufgestellten Thesen zu disputieren.

Die Referenten werden in 10- oder 20minütigen lateinischen Vorträgen ihre Forschungsergebnisse behandeln. Während Theologie, Geschichtswissenschaften und jene Disziplinen, durch die wir die in lateinische und griechische Literatur eingeschlossene Weisheit der Alten und ihre Monumente verstehen lernen, im Mittelpunkt stehen werden,8 werden gerne auch Vorträge aus anderen Disziplinen zugelassen. Eine Publikation der Beiträge ist geplant.

Bitte senden Sie ihre Vorschläge, unter Beifügung eines curriculum uitae und einer lateinischen Synopsis des vorgeschlagenen Vortrages (ca. 300 Wörter) postalisch oder virtuell bis zum 31. Dezember anni currentis an die unten genannte Adresse und geben Sie dabei die gewünschte Vortragsdauer an.

Indem wir schon heute im voraus die Verdienste derer bedenken, welche die lebendige latinitas mit ihren Vorträgen fördern und unterstützen, danken wir ihnen allen ganz herzlich.

---

Aetate nostra, qua gentes magis magisque coalescunt et orbis terrarum uidetur contrahi, magni momenti est latinitate uti et frui uinculo unitatis ecclesia praeeunte, quae iam pridem omnes nationes complexu suo contineat. 2 Sermo latinus natura uniuersali, firma, non uulgari inter omnes excellit sermones. 3 Latinitas cum studiis humanitatis deditis, praesertim eis, qui rebus sacris, historicis, antiquis studeant, lingua sit domestica 4 et instrumentum ad disputandum praestans 5, quasi magnifica uestis 6 oportet indui rebus peruestigatis cognitisque.

Nos igitur, quibus latinitatem, cui tempora nostra minus fauere uideantur7, multum in diebus nostris posse persuasum est, omnium professionum uniuersitatiumque latinae linguae peritos inuitantes, in Campo Santo Teutonico a basilica Vaticana opacato apud Institutum Romanum Societatis Goerresianae dies latinitatis uiuae (24./25. 3. 2012), quibus diebus sermo Latinus in usum doctrinae et humanitatis recipiendus uigeat, celebrabimus. In conuiuio uersantibus et excursionem facientibus facultas colloquendi dabitur, quaestiones lectionibus positae disputentur.

Lectores horae tertiam aut sextam partem quaestiones, quibus studeant, tractabunt latine. Praesertim cum de theologia et de rebus historicis et de eis materiis agatur, quibus monumenta ueterum et sapientiam in Graecorum Romanorumque inclusam litteris cognoscamus 8, tamen lectores aliorum professionum et artium peritos admittentur. In animo habemus lectiones litteris mandare.

Vos rogamus, ut usque ad 31. 12. anni currentis uel electronice uel per cursorem publicum ad inscriptionem infra memoratam (tempus orationis desideratum indicantes) propositiones uestras mittatis, quibus curriculum uitae et commentarium orationis (ccc fere uerborum) latine conscriptum apponatis.

Merita eorum, qui latinitatem lectionibus suis alant et augeant, praemeditantes, eis omnibus iam maximas agimus gratias.

---

Di questi tempi, mentre il mondo globalizzato trasformandosi si unisce, resta importante utilizzare come uinculum unitatis la lingua latina; così fa la Chiesa, che già da lungo tempo nationes omnes complexu suo contineat.2 La lingua latina si distingue dalle altre infatti per la sua natura universale, ferma e degna di onore.3 Siccome essa è lingua domestica 4 per gli studiosi di scienze umane – e in particolare per i teologi, gli storici e gli antichisti – nonché un instrumentum praestans 5 per il discorso scientifico, è procedimento adeguato il rivestirne, come di una magnifica uestis,6 i risultati della ricerca.

Per questo motivo, convinti dell’importanza del Latino anche ai giorni nostri, benché tempora nostra huic rei minus fauere uideantur,7 abbiamo deciso di organizzare i dies latinitatis uiuae (24–25 marzo 2012), che si terranno nell‘Istituto Romano della Görres-Gesellschaft presso il Campo Santo Teutonico (Vaticano), un’iniziativa cui vorremmo invitare amanti e conoscitori del Latino di tutte le facoltà e di tutte le Università. Scopo dell’incontro è coltivare il sermo Latinus, nell’idea che esso debba essere ristabilito a vantaggio della scienza e dell’humanitas. Un pranzo comune e un’escursione offriranno inoltre ai partecipanti la possibilità di discutere le tesi esposte nel corso degli interventi.

I relatori dovranno esporre in relazioni in lingua latina di 10 o di 20 minuti i risultati delle loro attività di ricerca. La teologia, le scienze storiche e quelle discipline tramite cui impariamo a comprendere la saggezza degli antichi, racchiusa nella letteratura greca e latina, e i loro monumenti occuperanno una posizione di particolare rilievo;8 saranno nondimeno accolti con piacere anche interventi da tutti gli altri settori disciplinari. È prevista la pubblicazione degli atti.

Chi intendesse partecipare è gentilmente richiesto di far pervenire la sua richiesta, corredata di un curriculum uitae e di un riassunto dell’eventuale relazione (ca. 300 parole) e recante indicazione della durata prescelta per l’intervento entro e non oltre il 31 dicembre c.a. per posta cartacea o elettronica agli indirizzi sotto indicati.

Considerando fin da ora i meriti di coloro che con le loro relazioni aiuteranno a promuovere e sostenere la latinitas uiua, porgiamo i nostri più sentiti ringraziamenti.

1 Ioannes XXIII, Allocutio ad eos, qui Romae primum Ciceronianum Conuentum ex omnibus nationibus egerunt, 7. Apr. 1959, AAS (1959), 301–302, spec. 302.
2 Pius XI, epist. ap. Officiorum omnium, 1. Aug. 1922, AAS 14 (1922), 449–458, spec. 452.
3 Cf. e.g. ibid. Pius XI, Motu Proprio Litterarum Latinarum, 20. Okt. 1924, AAS 16 (1924), 417–420, spec. 417. Ioannes XXIII, const. ap. Veterum Sapientia, AAS 54 (1962), 129-135, spec. 130–131. Benedictus XVI, ex. ap. Sacramentum Caritatis, AAS 94 (2007), 105–180, spec. § 62.
4 Benedicti XVI Allocutio, Latinitas 54 (2006), 19.
5 Ibid.
6 Cf. Litterarum Latinarum, l.c.
7 Ioannes Paulus II, Quid nos Vergilius doceat, Latinitas 30 (1982) , 3–6, §8.
8 Cf. Veterum Sapientia, l.c., spec. 129.

Programm

DIE SATURNI (24.3.)

8.30 Salutatio

8.55 Alessio Stasi (Roma): De Campo Sancto
Stefan Neu (Colonia Agrippina): Aurelius Maximus, eruditus ciuis
Agrippinensis

Sven Günther (Tokio): Moresne comparabiles sint? De ritu funebri
et cultu mortuorum in re publica Romana et re publica Iaponica
Andreas Weckwerth (Bonna): Sermo Graecus quantum ad liturgias
Occidentales ualuerit

10.15 Pausa

10.40 Vittorio Costanza (Colonia Agrippina): De diuinatione Graeca.
Quid e papyris selectis cognoscere possimus

Julia von Montgelas (Mogontiaco): Quomodo hymni in Mercurium
auctor opera Hesiodi intexuerit

Heinrich Heidenreich (Mogontiaco): Lucanus quomodo Didoni
assimulet Marciam

Nina Mindt (Berolino): De genere scribendi Consolationis
ad Heluiam matrem

Biagio Amata (Roma): Quae rationes probabiliter impulerint
Arnobium Siccensem ad Christianam fidem amplectandam

Manuel Caballero González (Monaco): Athamas et fabula eius
in Conradi fabulario

Joanna Rostropowicz (Opolia): Amor et mors, siue de carminibus
Georgii ab Oppersdorff

13.15 Excursio

19.30 Oratio publica:
Wilfried Stroh (Monaco): De Iano Novák musico Latinissimo

21.00 Cena oratorum communis

DIE DOMINICA (25.3.)

9.00 Missarum sollemnia
Celebrans: Gualterus Card. Brandmüller (Roma)
Agentur in ecclesia quam uocant Santo Stefano degli Abissini

11.00 Wilfried Lingenberg (Lemberga): De uiuo Latinae linguae usu
per interrete redintegrato

Federico Biddau (Mogontiaco): Orthographia latinitati revera
vivæ

11.50 Angelus/Pausa

14.00 Stefano Rovinetti Brazzi (Bononia): Quare carmina Bononiensi
sermone scribenda sint

Mauro Pisini (Roma): Quid sit, hodie, Latinos uersus facere

14.50 Pausa

15.15 Horatius Bologna (Roma): Quibus de causis lingua Latina
despiciatur

Marco Ricucci (Utino): Quomodo ratio docendi Linguam
Latinam secundum Hans Ørberg explicari ab Stephani Krashen
linguistica theoria possit

Heinrich Reinhardt (Curia Raetorum): De Ioanne Pico
Mirandulano psychiatriae perito

16.30 Finis conuentus

Conuentus ab Instituto Romano Societatis Goerresianae
(Julia de Montgelas Henricoque Heidenreich moderantibus)
in Campo Sancto Teutonico (Vaticano) instruetur Pontificio
Comitatu de Scientiis Historicis perliberaliter fauente.

http://www.goerres-gesellschaft-rom.de